monumenta.ch > Augustinus > 82
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXI. <<<     >>> IN PSALMUM LXXXIII.

IN PSALMUM LXXXII. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius titulus est, Canticum Psalmi Asaph. Iam saepe diximus quid interpretetur Asaph, id est, Congregatio. Homo ergo ille qui vocabatur Asaph, in figura congregationis populi Dei in multorum psalmorum titulis ponitur. Graece autem congregatio synagoga dicitur, quod velut proprium nomen Iudaeorum populus tenuit, ut Synagoga appellaretur; sicut populus Christianus usitatius vocatur Ecclesia, cum et ipse utique congregetur.
2 Populus itaque Dei in isto psalmo dicit: Deus, quis similis erit tibi? Quod ego arbitror accommodatius accipi in Christo, quia in similitudine hominum factus, putatus est ab eis a quibus contemptus est, caeteris hominibus comparandus: nam et inter iniquos deputatus est; sed ad hoc ut iudicaretur. Cum autem veniet iudicaturus, tunc fiet quod hic dicitur, Deus, quis similis erit tibi? Si enim Psalmi non solerent loqui ad Dominum Christum, non diceretur etiam illud, quod ipsi dictum esse nullus potest dubitare fidelium: 'Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis'. Huic ergo et nunc dicitur, Deus, quis similis erit tibi? Multis enim similis in humilitate esse voluisti, usque et latronibus qui tecum sunt crucifixi; sed in claritate cum venies, quis similis erit tibi? Quid enim magnum dicitur, cum Deo dicitur, Quis similis erit tibi; nisi illi dicatur, qui similis esse hominibus voluit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo? Et ideo non ait, Quis similis est tibi? quod utique recte diceretur, si hoc ad divinitatem referretur. Quia vero ad formam servi relatum est, tunc eius a caeteris hominibus dissimilitudo apparebit, quando apparebit in gloria. Ideo sequitur, Ne taceas, neque compescaris, Deus: quia primo tacuit, ut iudicaretur; quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum, et suam compescuit potestatem. Quam ut se compescere ostenderet, ad illam eius vocem qua dixit, Ego sum, hi qui eum apprehendendum quaerebant, redierunt retro, et ceciderunt. Quando ergo teneretur atque pateretur, nisi se ipse cohiberet atque compesceret, et quodam modo mitigaret? Nam et sic quidam interpretati sunt quod hic positum est, Neque compescaris Deus, ut dicerent, Neque mitescas Deus. Ipse alibi dicit, Tacui; numquid semper tacebo? Cui dicitur hic, ne taceas; de illo alibi dicitur, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Dicitur hic, Ne taceas: tacuit enim, ut iudicaretur, quando venit occultus; non autem tacebit, ut iudicet, quando veniet manifestus.
3 Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Novissimos dies significare mihi videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed caput; quando eo perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur, qui se exaltat, humiliabitur; et cum eum ille cui dicitur, Ne taceas, neque mitescas Deus, interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae.
4 Super populum tuum malignaverunt consilium; vel, sicut alii codices habent, astute cogitaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Irridenter ista dicuntur: quando enim valerent nocere populo vel plebi Dei, vel sanctis eius qui noverunt dicere, Si Deus pro nobis, quis contra nos?
5 Dixerunt, Venite, et disperdamus eos de gente. Singularem numerum posuit pro plurali; sicut dicitur, Cuius est hoc pecus, etiamsi de grege interrogetur, et intelliguntur pecora: denique alii codices, de gentibus, habent; ubi magis interpretes intellectum quam verbum secuti sunt. Venite, et disperdamus eos de gente. Ipse est ille sonus quo sonuerunt magis quam locuti sunt, quoniam inaniter inania strepuerunt. Et non memoretur nominis Israel ultra. Hoc alii planius dixerunt, Et non sit memoria nominis Israel adhuc. Quia memoretur nominis, in latina lingua inusitata locutio est; potius enim dici solet, memoretur nomen: sed eadem ipsa sententia est; nam qui dixit, memoretur nominis, graecam transtulit locutionem. Israel autem hic debet intelligi utique semen Abrahae, cui dicit Apostolus, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes : non Israel secundum carnem, de quo dicit, Videte Israel secundum carnem.
6 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversus te testamentum disposuerunt: quasi possent esse fortiores. Testamentum sane in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis; sed omne pactum et placitum testamentum vocabant. Nam Laban et Iacob testamentum fecerunt, quod utique etiam inter vivos valeret: et innumerabilia talia in divinis leguntur eloquiis.
7 Deinde incipit inimicos Christi commemorare sub quibusdam vocabulis Gentium: quorum vocabulorum interpretatio satis indicat quid velit intelligi. Talibus enim nominibus convenientissime figurantur veritatis inimici. Idumaei quippe interpretantur, vel Sanguinei, vel Terreni: Ismaelitae, Obedientes sibi; utique non Deo: sed sibi. Moab, Ex patre: quod in malo non intelligitur melius, nisi cum ipsa historia cogitatur, quod pater Lot filiae suae illicite se utenti permixtus eum genuit; quia ex ipsa re tale nomen accepit . Bonus autem pater, sed sicut Lex, si quis ea legitime utatur; non inceste et illicite. Agareni, Proselyti, id est, advenae: quo nomine significantur inter inimicos populi Dei, non illi qui cives fiunt; sed qui in animo alieno atque adventitio perseverant, et nocendi occasione inventa se ostendunt. Gebal, Vallis vana, id est, fallaciter humilis: Amon, Populus turbidus, vel Populus moeroris: Amalech, Populus linguens; unde alibi dictum est, Et inimici eius terram linguent. Alienigenae, quamvis et ipso nomine latino se indicent alienos, et ob hoc consequenter inimicos, tamen in hebraeo dicuntur Philistiim; quod interpretatur Cadentes potione, velut quos fecit ebrios luxuria saecularis. Tyrus lingua hebraea dicitur Sor; quod sive Angustia sive Tribulatio interpretetur, secundum illud accipiendum est in his inimicis populi Dei, quod ait Apostolus: Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Omnes ergo hi sic enumerantur in hoc psalmo: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni, Gebal et Amon et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.
8 Et tanquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adiungit et dicit: Etenim Assur venit cum illis. Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in filiis diffidentiae, tanquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. Facti sunt, inquit, in adiutorium filiis Lot: quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, facti sunt in adiutorium filiis Lot, qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: 'Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus'. Quapropter istos invisibiles inimicos adiuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.
9 Iam nunc videamus quid imprecetur propheticus spiritus, magis praedicens quam maledicens. Fac illis, inquit, sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus terrae. Hos omnes secundum historiam populus Israel, qui tunc erat populus Dei, debellavit et vicit; sicut etiam illos quos deinceps commemorat, dicens, Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Interpretationes autem eorum nominum istae sunt: Madian interpretatur Declinans iudicium; Sisara, Gaudii exclusio; Iabin, Sapiens. Sed in his inimicis a populo Dei superatis, ille intelligendus est sapiens, de quo Apostolus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Oreb, Siccitas: Zeb, Lupus: Zebee, Victima, sed lupi; habet enim et ipse victimas suas: Salmana, Umbra commotionis. Haec omnia congruunt malis, quos in bono vincit populus Dei. Porro autem Cison, in quo torrente victi sunt, interpretatur Duritia eorum. Endor, ubi perierunt, interpretatur Fons generationis, sed utique carnalis, cui dediti perierunt: non curantes regenerationem, quae perducit ad vitam, ubi non nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori. Merito ergo de his dictum est, Facti sunt ut stercus terrae; de quibus nihil propagatum est, nisi terrena fecunditas. Sicut ergo illi omnes in figura superati sunt a populo Dei; sic istos inimicos precatur in veritate superari.
10 Omnes, inquit, principes eorum, qui dixerunt, Haereditate possideamus sanctuarium Dei. Ipse est sonitus inanis, quo, ut supra dictum est, inimici tui sonuerunt. Sanctuarium autem Dei quid intelligendum est, nisi templum Dei, de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos? Nam quid aliud inimici, nisi populum Dei possidere, id est, subiugare moliuntur, ut cedat in eorum impias voluntates?
11 Sed quid sequitur? Deus meus, pone illos ut rotam. Convenienter quidem accipitur, ut non sint in eo quod cogitant stabiles; verumtamen etiam sic recte posse intelligi existimo, Pone illos ut rotam, quod rota ex his quae retro sunt extollitur, ex his quae ante sunt deiicitur: sic fiunt omnes inimici populi Dei. Non enim haec optatio, sed prophetatio est. Adiungit etiam: Sicut stipulam ante faciem venti. Faciem dicit praesentiam: nam quae facies est venti, cui nulla lineamenta sunt corporis; cum sit motus, id est, quasi fluctus aeris? Ponitur autem pro tentatione, qua levia et inania corda rapiuntur:
12 Levitatem porro, qua facile consentitur ad mala, gravis sequitur cruciatus; unde deinceps dicitur: Sicut ignis qui comburit silvam, sicut flamma comburens montes; ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. Silvam dixit propter sterilitatem, montes propter elationem: tales enim sunt inimici populi Dei; inanes iustitiae, pleni superbia. Ignem vero et flammam dicens, hoc idem alio nomine repetivit, quo intelligi voluit iudicantem atque punientem Deum. Quod autem ait, in tempestate tua; hoc idem consequenter exposuit dicens, in ira tua: et quod supra dixit, persequeris eos; hoc postea, conturbabis eos. Meminerimus sane iram Dei sine ulla affectione turbulenta intelligere: ira quippe eius dicitur, ratio iusta vindictae; tanquam si lex dicatur irasci, cum ministri eius secundum eam commoti vindicant.
13 Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Hoc sane illis bonum et optabile prophetatur: nec prophetaretur, nisi essent in ea societate inimicorum populi Dei etiam tales homines, quibus hoc ante ultimum iudicium praestaretur; quia et nunc idem ipsi sunt, et ipsum corpus est inimicorum secundum invidentiam qua aemulantur populum Dei. Et nunc, ubi possunt, et sonant et levant caput; sed particulatim, non universaliter, sicut in fine saeculi, novissimo imminente iudicio. Tamen ipsum corpus est et in his qui inde credituri sunt, atque in corpus aliud transituri (horum enim facies salubriter impletur ignominia, ut quaerant nomen Domini); et in illis qui usque in finem in eadem malitia perseverant, qui ponuntur ut stipula ante faciem venti, et silvae montibusque infructuosis similes comburuntur. Ad quos denuo revertitur, dicens: Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi. Non enim in saeculum saeculi conturbantur qui quaerunt nomen Domini; sed respicientes ignominiam peccatorum suorum, ad hoc conturbantur, ut quaerant nomen Domini, per quod non conturbentur.
14 Rursusque ad hos redit, qui in eadem societate inimicorum ad hoc confundendi sunt, ne confundantur in aeternum; et ad hoc perdendi in quantum mali sunt, ut boni facti inveniantur in aeternum. De his enim cum dixisset, Et confundantur, et pereant; statim subiecit, Et cognoscant quia nomen tibi Dominus; tu solus altissimus in omni terra: ad hanc cognitionem venientes sic confundantur, ut placeant; sic pereant, ut permaneant. Cognoscant, inquit, quia nomen tibi Dominus: tanquam non vero nec suo nomine nuncupentur quicumque alii domini nominantur; quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati nec domini sunt: sicut dictum est, Ego sum qui sum; tanquam non sint ea quae facta sunt, si comparentur ei a quo facta sunt. Quod vero adiunxit, tu solus altissimus in omni terra, vel, sicut alii codices habent, super omnem terram; utique et in omni coelo, vel super omne coelum: sed hoc dicere maluit, quo terrena superbia premeretur. Desinit enim superbire terra, id est homo, cui dictum est, Terra es; et, Quid superbit terra et cinis? cum cognoscit Dominum esse altissimum super omnem terram, id est, nullius hominis cogitationes valere adversus eos qui secundum propositum vocati sunt, et de quibus dicitur, Si Deus pro nobis, quis contra nos?



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXI. <<<     >>> IN PSALMUM LXXXIII.
monumenta.ch > Augustinus > 82